Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.14.7 Cic. Fam. 9.15.1 (English) >>Cic. Fam. 9.15.4

Scr. Romae in. interc. priore a. 708 (46). CICERO PAETO S. 9.15.1 duabus tuis epistulis respondebo, uni, quam quadriduo ante acceperam a Zetho, alteri, quam attulerat Phileros tabellarius. ex prioribus tuis litteris inteflexi pergratam tibi esse curam meam valetudinis tuae, quam tibi perspectam esse gaudeo ; sed, mihi crede, non perinde, ut est reapse, ex litteris perspicere potuisti. nam cum a satis multis (non enim possum aliter dicere> et coli me videam et diligi, nemo est illorum omnium mihi te iucundior. nam quod me amas, quod id et iam pridem et constanter facis, est id quidem magnum atque haud scio an maximum, sed tibi commune cum multis ; quod tu ipse tam amandus es tamque dulcis tamque in omni genere iucundus, id est proprie tuum. 9.15.2 accedunt non Attici, sed salsiores quam illi Atticorum Romani veteres atque urbani sales. ego autem (existimes licet quidlibet> mirifice capior facetiis maxime nostratibus, praesertim cum eas videam primum oblitas Latio tum, cum in urbem nostram est infusa peregrinitas, nunc vero etiam bracatis et Transalpinis nationibus, ut nullum veteris leporis vestigium appareat. itaque te cum video, omnis mihi Granios, omnis Lucilios, vere ut dicam, Crassos quoque et Laelios videre videor. moriar, si praeter te quemquam reliquum habeo, in quo possim imaginem antiquae et vernaculae festivitatis agnoscere. ad hos lepores cum amor erga me tantus accedat, miraris me tanta perturbatione valetudinis tuae tam graviter exanimatum fuisse?


Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.14.7 Cic. Fam. 9.15.1 (English) >>Cic. Fam. 9.15.4

Powered by PhiloLogic